dissabte, 9 de gener del 2021

Poemes de Gaeità de Planella i Fiveller

Sanctissimo Narcisso

Martyri, episcopo, et patrono urbis Gerund.

In die XXIX, octob. ei sacra


Ubi sum ego, illic et minister meus erit. Joann. Cap. 12


Quo sum, sic etiam meus esto minister ibidem,

Discipulis Christus dixerat ipse suis

Hoc imples, Narcisse, sacro Felice ministro,

Qui Levita tuus, Martyr et esse cupit.

Augusta nam Vindelica dum degis in urbe

Cum Felice tuo, lux ibi vestra micat.

Ecce Deus mittit vos Relligionis in hostes,

Queis Romana cohors Chisticolas cruciat.

Afrae namque lares habitants Narcissus, eamdem

Ex meretrice piam fecit, agente Deo;

Ejus et ancillas Dignam, Eunomiam, Eutropiamque,

Matremque Hilariam de Satanâ rapiens;

Has, Narcisse, lavans sacri Baptismatis unda,

Spiritui Sancto tunc sua membre dicas.

Quae fuit Hilariae pridem domus ethnica matris,

Narcissus Domino postea rite sacrat.

Zozime, Serve Dei, et petulantis avuncule neptis,

A sene Narcisso Praesule Praesul ades.

Per te, Sancte Pater, Triade Omnipotente vocata,

Gens amat ista Deum, Doemon et exul abit.

Protinus Antistes remea, Narcisse, Gerundam,

Ut tibi commissum Pastor ovile regas.

Urbem perveniens, annis tribus incolis istam,

Diffundendo tuam te duce, Christe, fidem.

Qui regit assiduis animas et corpora curis,

Christi nonne gregem dogmata sancta docet?

Ast qui fert patiens onus aestus atque diei,

Claudit apostolicum morte ministerium.

Corpus adorandum Domini dum sacrat in ara

Ipse fit Aeterno victima grata Patri.

Proh scelus! Audacis turmae Dux impius ille

Mactat et icit eum gutture, sura, humero.

Hi tormenta ferunt Narcissus et assecla Felix,

Invictique pares, Sacrificique pares.

Alterius Felicis in Aedibus ecce vetustis,

Narcissi corpus fulfet in Aede nova.

Jamque novo ponens te Lorenzana sepulchro,

Plus, Narcisse, nitent ossa vetusta tua.

Eia age, Pontificis venerare, Gerunda, cadaver,

Ultra mille annos cui cruor extat adhuc.

Inflictum vulnus prope talum Martyris hujus,

Vult Deus Omnipotens esse cruore rubens:

Sanguis hic aeternum super ulcus tale rubebit,

Donec de Coelo Luna cruenta cadat.