Sanctissimo Narcisso
Martyri, episcopo, et patrono urbis Gerund.
In die XXIX, octob. ei sacra
Ubi sum ego, illic et minister meus erit. Joann. Cap. 12
Quo sum, sic etiam meus esto minister ibidem,
Discipulis Christus dixerat ipse suis
Hoc imples, Narcisse, sacro Felice ministro,
Qui Levita tuus, Martyr et esse cupit.
Augusta nam Vindelica dum degis in urbe
Cum Felice tuo, lux ibi vestra micat.
Ecce Deus mittit vos Relligionis in hostes,
Queis Romana cohors Chisticolas cruciat.
Afrae namque lares habitants Narcissus, eamdem
Ex meretrice piam fecit, agente Deo;
Ejus et ancillas Dignam, Eunomiam, Eutropiamque,
Matremque Hilariam de Satanâ rapiens;
Has, Narcisse, lavans sacri Baptismatis unda,
Spiritui Sancto tunc sua membre dicas.
Quae fuit Hilariae pridem domus ethnica matris,
Narcissus Domino postea rite sacrat.
Zozime, Serve Dei, et petulantis avuncule neptis,
A sene Narcisso Praesule Praesul ades.
Per te, Sancte Pater, Triade Omnipotente vocata,
Gens amat ista Deum, Doemon et exul abit.
Protinus Antistes remea, Narcisse, Gerundam,
Ut tibi commissum Pastor ovile regas.
Urbem perveniens, annis tribus incolis istam,
Diffundendo tuam te duce, Christe, fidem.
Qui regit assiduis animas et corpora curis,
Christi nonne gregem dogmata sancta docet?
Ast qui fert patiens onus aestus atque diei,
Claudit apostolicum morte ministerium.
Corpus adorandum Domini dum sacrat in ara
Ipse fit Aeterno victima grata Patri.
Proh scelus! Audacis turmae Dux impius ille
Mactat et icit eum gutture, sura, humero.
Hi tormenta ferunt Narcissus et assecla Felix,
Invictique pares, Sacrificique pares.
Alterius Felicis in Aedibus ecce vetustis,
Narcissi corpus fulfet in Aede nova.
Jamque novo ponens te Lorenzana sepulchro,
Plus, Narcisse, nitent ossa vetusta tua.
Eia age, Pontificis venerare, Gerunda, cadaver,
Ultra mille annos cui cruor extat adhuc.
Inflictum vulnus prope talum Martyris hujus,
Vult Deus Omnipotens esse cruore rubens:
Sanguis hic aeternum super ulcus tale rubebit,
Donec de Coelo Luna cruenta cadat.
Com. de Llar.
---
Dies octava decembris sacra
Immaculat. Conceptioni deiparae Hisp. ac. Ind. patron.
Epigramma
Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis castrorum acies ordinata? Cant. c. 6. v. 9.
Haec surgens Aurora refert octava Decembris,
Ut Sol electae Virginis esse diem.
Ergo hodie immaculata Dei Conceptio Matris,
Terris pulchra micat, sicuti Luna polo.
Te, mundi Domina, omnis Iber, simul India nostra
Concelebrant vacuam labe parentis Adae.
Nam voluit Carolus Rex Tertius ille Mariae
Ter purae Matri subdere regna sua.
Non secus ac acies castrorum quando parata,
Terribilis; verum foederis Arca manes.
Gratia abundanti ipse Deus te, Virgo, creavit,
Ejus quod natum post paritura fores.
Mysterium si cantat Iberia tale colendum,
Fac ibi servetur tam veneranda fides.
Comes Llar. Arcd. Rom. Soc. Academic.
Barchin. apud. Valent. Torras. An. MDCCCXLIV
---
Divo Peregrino
Fatri ordinis servorum B. Mariae virg.
Epigramma
Sevorum veneranda Domus Genitricis Iesu
Ecce Iubens hodie te, Peregrine, canit.
Officium celebrant tibi Frates Ordinis hujus
Aede, cui Domini praesidet alma Parens.
Flaminis illius Sancti de sede loquentes
Magnifice extollent te Crehuet atque Sayol,
Ille etenim dum mane Deo fit victima sacra,
Oratorque alius deficiente die.
Quod mirum? Ulcere dum tetro, Latiose, gravaris,
Te medicat vivi Filius ipse Dei.
Quod Sanctum, Peregrine, suum te Roma creavit,
Urbs comitum sacra te colit hacce Domo.
Comes de Llar
Barchin. Typ. Hered. V. Pla.
----
Dies nona martii
Divo Patiano episcopo Barchin. sacra
Ad SS. Justi et Pastoris Martyrum
Epigramma
Hac die laetus meruit beatas
Scandere sedes. Ex hymn. Off. huj. diei
Exuvias, Patiane, tuas hac luce patentes,
Justi et Pastoris possidet alma Domus.
Namque senex olim sapienter ovile regebas,
Nunc penes hos pueros en tua membra micant.
Heu latuere diu! Post Loris Episcopus ipsa
Invenit felix sub cava saxa chori.
Verae Relligionis erat Patianus amator,
Fortis habebatur terror et haereseos.
Saepius et calamo defendit et ore fidelem,
Saepius errantem corripuitque gregem.
Ejus epistolia, ejus opuscula perlege multum,
Simproniane, et iis disce timere Deum.
Munus apostolicum pascendi Praesul hic implet,
Sacra ministrando, dogma docendo pium.
Hacce die celebra pretiosam, Barcino, mortem
Doctorisque tui, Pontificisque tui.
Urbs antiqua colas Antistitis insuper ossa,
Posthabita veteri, quae tene Urna nova.
Sic, Patiane, tui cineres et scripta manebunt,
Mundi donec erunt omnia scripta cinis.
Doct. Caj. Planella Comes ex Llar
Barchin. ex Typ. V. Torras an. MDCCCXLVI
----
Hymnus Te Deum Laudamus Saphico
carmine expressus
Te Deum sacris celebramus hymnis,
Corde te puro Dominum fatemur,
Te quoque aeternum veneratus omnis
Terra parentem
Angeli omnes sunt tibi prasto, cuncta
potestates tibi et Aula Coeli,
Et tibi clamant Seraphim Cherumque
Voce perenni
Sanctus armorum es Dominus Deusque
Sanctus immoratlis es atque fortis,
Sanctus es cujus replet omne calum
Gloria et Orbem
[...] chorus collandant Apostolorum
[...]phetarum pia umtitusi?
Martyrum te candida virginumque
Agmina cantant
Militans Ecclesia qua per omnem
Spargitur mandum profitetu esse
Te poli et terrae Dominum Patremque
Omnipotentem
Hac tuum supplex veneratur unum
Filium verum que hominem Deumque
Teque, qui concors amor es duorum
Spiritus almeGloria tu Rex es erisque Christe
Natus aternusque manes parente,
Fis homo pro vita hominum nec horres
Virginis alvum
Tu demans mortes stimulum rapacis
Refnu fultentis reseras Olympi
Quix? prius promissa fuere Abramo
Semini et ejus
Tu dei dextram desides ad altam,
Par Patri cum Patreque gloriosus
Denuo venturus es universi
Arbiter Obis
His tuis ergo famulis adesto
Hos juva quaso misero et agros
Quos redemisti pretioso et almo
Christe cruorre
Agrega illos concilus tuorum
Coelitum sanctus Deus ut qucant? sic
Te frui vultuque tuo beari?
Omne per avum
Huno¿ tuum serva populum fidelem,
Pasce oves, pasce optime Pastor, agnos
Hos rege, hos attolle etiam futurum
Tempus in omne
Singulis te concinimus diebus,
Et tibi gratis agimus perennes,
Dum tuum nomen sine fine tellus
Omnis adorat
Hunc diem nobis sine labe dona
Te, Deus, pura celebrando mente
condere et digne tibi serviendo
nocte dieque.
Tu sator rerum miserere nobis
Tu Deus Fili miseresce nostri,
Spiritus Divineque paeniteritum
Tu miserere
Sic fides, spes, ignea, charitasque
Haveant nostris animabus in te
semper aeternam Domino invernire
Spero salutem.
C. Planella Comes de Llar
---
In solemnitate corporis Christi
Hymnus
Sacerdos in aeternum Christus Dominus secundum ordinem Melchisedech, panem et vinum obtulit. Ex. D. Thom. Aquin. in Off. huj. diei. Opusc. 57.
Christus Sacerdos perpetuus, novus
Ritum sequutus Melchisedech senis,
Panemque, vinumque offerendo
Pascha novae instituit salutis.
Dei sedentem Pontificem Patris
In dextra habemus qui docuit viam
Nobis Olympi, dum manebat
Propter Adae scelus obseratus.
Jam Pontifex hic Sancta latentia
Sanctorum adivit primus, et ocyus
Velo refracto deinde Templi,
Terricolis patuere coeli.
Imago quamvis sit Patris, attamen
Nobis metipsis consimilis fuit
Factus, fideli sempre ipsum
Pro populo rogat omnis Orbis.
Talis Sacerdos erubuit nihil,
Fratres, amicos diceres nos suos:
Utrumque nomen complet, atque
Est pesnes ipse Patrem, Advocator.
Abele prisco justior hic Abel
¡Heu! quot dolores in Cruce sustinet!
Mactatur ob nos, conticetque
Sieut obis jugulanda mitis.
Non immolandus jam caper aut boves;
Fumavit ater non cruor amplius:
Peccata mundi sanguis Agni
Auferet innocui profusus.
(continua per l'altra banda)
Cristo nuevo y eterno sacerdote
Del antiguo Melquisedec, el ritu
Sacrosanto siguiendo, pan y vino
En ofrenda señala
Y nueva Pascua de salud instala.
A la diestra sentado del Potente
Padre eternal tenemos al Supremo
Pontífice, que mientras por la culpa
De Adan se nos velara,
Del Empiro la senda nos mostrara.
Y del Sancta Sanctorum el recinto
Vedado a todos penetró el primero;
Y del Templo después rasgado el velo
Miraron los mortales
Patentes las regiones celestiales.
Aunque sea del Padre eterna imagen,
Nuestro barro tomó; y en incesante
Ruego del Padre la clemencia implora
Por su pueblo querido
Del ancho globo por la faz tendido.
Ni rubor tuvo el Sacerdite excelso
Sus hermanos llamándonos y amigos:
Ambos oficios con nosotros llena,
Y ante su Padre Eterno
Aboga siempre compasivo y tierno.
Cándido Abel más justo que el primero
Ay! cuanto de dolor sufre en el leño!
Inmólase sin culpa por nosotros
Como la mansa oveja
Que va a ser degollada y no se queja.
No mas humeará sobre las aras
Del cabrón o del buey la negra sangre
Con sangre del Cordero sin mancilla
Que ha de ser derramada
Será del crimen la señal borrada.
(sige)
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada